175
cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L.Lucium QuinctiumL. Quinctium aa: C. Quinctilium Mm contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. cum esset una Sassia eaque Sex. Albioeaque Sex. b2y2a: ea questio S: et Statio Mm quodam colono, homine valentivalenti Sa: valente Mm, qui simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati possetpati non possit S, et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiaredomino renunt. Sa: renunt. domino Mm solitus esse. interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falernoimprob. col. in Fal. Sa: in Fal. improb. col. Mm diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset — solebat enim extra portam aliquid habere conducti — cecidisse dede y2a: ex Mm equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.