169
Vnum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis meae dictum est, quicquid mali per hoscehosce Sa: hos Mm annos A.Aulus Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habeathabeat Mm: habuit Sa: habuerit Klotz sollicitudinis ac negoti, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M.Marcum Asellium quendam, familiarem illius, idque habiti consilio factum esse dicitis. in quo primum illud quaero quae causa habito fuerit cur interficere Oppianicum vellet. inimicitias enimenim Sa: enim inter ipsos Mm fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt aut quod eoseos Sa: om. Mm metuunt aut quod oderunt.
170
quo tandem igitur habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito, an ne accusaretur a damnatodamnato Sy2a: condemnato Mm, an ne exsulis testimonio laederetur? sisi Sa: sin Mm autem quod oderat habitus inimicuminimicum aa: om. Mm, idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus ut illam quam tum ille vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus, quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adireadire Naugerius: audire Mm, nemo adloqui, nemo aspicereaspicere Sa: respicere Mm vellet?