18
nihil in vita vidit calamitatis A.Aulus Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum a matre esset conflatum et profectum. quae hoc tempore sileret omnia atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed verosed vero Sya: sed vere b2: sed ea vero Mb1s sic agituragitur Sy1s: agit Mst: angitur b2y2 ut prorsus reticerereticeri a (? S) nullo modo possit. hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa accusatio, illailla accusatio, illa scripsi: illa accusatio Msa: haec accusatio Lambinus: del. Gulielmius omnis testium copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis comparatur. ipsa denique nuper Larino huius opprimendi causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat. haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote; sinsin PSa: sin autem Mm erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitisdebebitis P: debetis Mma, quod haec a me dici patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.