160
haec si T.Titus Attius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere. quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro reirei Sa: rei publicae Mm dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor. reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibifingenda esse sibi a (S ?): sibi fingenda esse Mm et proferenda ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent. atque ut existimetis me necessariome necessario Sa: necessario me Mm de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerintpotuerint Sa: potuerunt Mm brevissime esse defensa.