154
aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secutisecuti Angelius: secum codd. petitionem reliquissent manere. iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere. senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apudsplendor apud splendore SB exteras nationes nomen et gratia, togatoga Naugerius: toga et codd. praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summacum summa b1x: consumma Sy1t: summum by2s recte factis maiores nostri praemia tumpraemia tum Orelli: premixtum Sb1xyt: praemium b2y2s plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. illi non hoc recusabant ne eane ea Sa: ea ne bxy lege accusarentur qua nunc habitus accusatur, quae tunctunc Sa: tum Mm erat Sempronia, nunc est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova lege adligarentur laborabant.