152
nec nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romaniequites Romani codd. Lambini: eques R. Sb1xy1: equester ordo b2y2a in huiusce legis periculum concludanturconcludantur codd. Lambini: concludatur Sy2a: includatur bxy1; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. nam ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut verevere by2: vero cett. dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suampotestatem suam Manutius: potestate sua codd. sit Lambinus: est codd. redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarintiudicarint Manutius: iudicarent codd. huiusce modi iudicia fieri possint. vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt.