147
quid est, Q.Quinto Naso, cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudicesiudices hi S tali dignitate praediti coerceantur? vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? quo iure Attius quae voluit dixit? cur mihi tam diu potestas dicendi datur? quid sibi autem illiilli om. Sa scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt? opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut anteante PSa: antea Mm dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. quid ergoergo PSy2a: ergo est Mm? haec quaestio sola ita gubernatur? quid M.Marci Plaetori etet om. a C. Flamini inter sicarios, quid C.Gaii Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid C.Gaii Aquili apud quem nunc de ambitude ambitu Mm: ambitu S: ambitus y2a causa dicitur, quid reliquae quaestiones? circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis.