144
quid ergo est? quaeret fortassefortassis Sa quispiam displiceatnedisplicetne a mihi legum praesidio capitiscapitis Sa: a capite Mm periculum propulsare. mihi vero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo. in hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti consuevi sed multum etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero. nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi habito statim eo: 'Qui coisset quo quis condemnaretureo capite t' illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem. atque ille me orare atque obsecrare coepit ne sesene sese (se a) Sa: ut ne sese Mm lege defenderem. cum ego quae mihi videbanturvidebantur Sa: viderentur Mm dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem esse civitatis retinendae quam existimationis.