140
hominem ingeniosum, M.Marcum Antonium, aiunt solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquamnumquam ullam Ss orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negarenegare SBa: se negare Mm dixisse'; proinde quasi, siquasi si aa: quasi Mm quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimusmandarimus Sa: mandaverimus Mm, hominum memoria non comprehendatur. ego vero in istoisto Mm: ipso Sa genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi et sapientissimi, L.Lucii Crassi, auctoritatem sequor qui, cum Cn.Gnaeum PlancumCn. Cic. de Or. ii. 220: C. Sa, Quintil. vi. 3. 43: L. Mm defenderet accusante M.Marco Bruto, homine in dicendo vehementi et callido, cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eiuseius om. SBa orationibus capita alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur.