139
ego vero si quid eius modi dixi, neque cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei quam iudici et auctoritatis fuit. cum enim accusarem et mihi initio proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnis offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam rem quae tam populariter esset agitata praeterire non potui. sed errat vehementer, si quis in orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur. omnes enim illaeillae SBs (om. t): illae orationes Mm causarum ac temporumtemporis B sunt, non hominum ipsorum autaut Sy2a: ac Mm patronorum. nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem. nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae auctoritate nostraauctoritate nostra Ma: nostra auctoritate m constituantur sed quae ex re ipsa causaque ducanturdicantur St.