131
quod si hanc apud eosdemeosdem P: eos cett. ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditispraeditis P: om. cett. certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota istaista Ernesti: ipsa codd. subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. nam in P.Publium PopiliumP. Vrsinus: L. codd. qui Oppianicum condemnarat subscripsit L.Lucius Gellius, quod is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. iam id ipsum quantae divinationis est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eisiis bxy: his Sa qui condemnarunt, causa cognita sibisibi bxy: sibi esse Sa dixerintdixerint ed. R: dixerunt codd. non liquere!