126
quid igitur censores secuti sunt? ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam. nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo gravialiquo gravi Sa: gravi aliquo Mm argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. quod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. non utar exemplorum copia quae summa est, non rem veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, D.Decimum Matrinium, cum defendissem apud M.Marcum IuniumMacrinium (-inum s) Sb2s Q.Quintum Publicium praetores et M.Marcum PlaetoriumPretorium Ss C.Gaium Flaminium aedilis curulis, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissentreliquissent Ms: reliquisse subscripserunt (scripserunt s) Sbya: reliquisse subscripserint b2y2. cum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxeruntdixerunt Sa.