9
Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli sed ad comparationem novi contulit. qui postea, cumpostea cum Benecke: postea quam (postquam y2) codd. maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparassetcomparavisset H et seet se HE: om. cett. Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac litterasac litteras electanis sy1: electos viros by2: Ecbatanis Naugerius (2) misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binisa binis E2tp: binis H: ab unis cett. hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districtidistricti Wdp: destricti Et: distincti H de imperio dimicaretis.
10
sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn.Gnaei Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res abab H: a cett. L.Lucio Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa rerum gestarumrerum gestarum HEp: gestarum rerum cett. magna atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa adfictaafficta p, Naugerius: ac ficta cett. esse videatur;