64
hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conanturconarentur H. sin autem vos plus tumtum plus H in re publica vidistis, vos eisiis T: his Ed: istis H repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. atque in hocatque in... gauderent (§68) Ciceroni abiudicavit Naugerius (2) bello Asiatico et regio, QuiritesQuirites H: om. cett., non solum militaris illa virtus quae est in Cn.Gnaeo Pompeio singularis sed aliae quoque animi virtutesanimi virtutes H: virtutes animi cett. magnae et multae requiruntur. difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur.