56
bono te animo tum, Q.Quinti Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia dicere existimavit et eaet ea H: ea cett. quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. itaque una lex, unus vir, unus annus non modo vosvos scripsi: ros codd. illa miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere videreminivideremini (videmini) H: videremur cett. omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare.
57
quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur A.Aulus Gabinius Cn.Gnaeo Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum bellum legatumad tantum bellum leg. HE: leg. ad tantum bellum Td quem velit idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos volueruntvoluerint H legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet eius imperatoriseius imperatoris scripsi atque eiusvictoriae atque eius imper. H: eius gloriae atque imper. ET: gloriae eius imper. d exercitus qui consilio ac periculo illiusac periculo illius H: ipsius ac periculo cett. est constitutus? an C.