52
Pompeio summa esse omnia. quid igitur ait Hortensius? si uni omnia tribuenda sint, dignissimumunum dignissimum bs esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. obsolevit iam ista oratioratio y1 re multo magis quam verbis refutata. nam tu idem, Q.Quinti Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A.Aulum GabiniumA. om. H, graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta itemitem HW: idem cett. contra eam legem verba fecisti.
53
quid? tum, per deos immortalis! si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremusterrarum H? an tibi tum imperium hoc essehoc esse HT: esse hoc Ed videbatur cum populi Romani legati quaestores praetoresquequaestores praetoresque HET: praetores quaestoresque d capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?