50
Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendusdeligendus adigendus T atque mittendus; nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque opportunitas adiungatur ut in eiseis om. H ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? aut curcur quid H non ducibus dis immortalibus eidem cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium commendamuscommendamus H: committamus (-imus y1) cett.?
51
at enim vir clarissimus, amantissimusamantissimus om. dp rei publicae, vestris beneficiis amplissimisamplissimis om. H adfectus, Q.Quintus Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q.Quintus Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognostiscognostis Halm: cognoscitis mei: cognoscetis unus det. auctoritates contrarias virorumvirorum fort. et clar. HET: fort. virorum et clar. (clarissimorumque p) cett. fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt idemidem eadem H isti vera esse conceduntconcedunt contendunt Hy1, et necessarium bellum esse et magnum et in uno Cn.