Thesauros Literature Oratory De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
47 reliquum est ut de felicitate quam praestare de se ipsoipse H nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumuspossimus Ep, sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et pauca dicamus. ego enim sic existimo, maximo, Marcello, Scipioni, Mario ceterisqueceterisque H: et ceteris cett. magnis imperatoribus non solum propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos. fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna. de huius autem hominis felicitate quo dequo de de quo E nunc agimus hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme