Thesauros Literature Oratory De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
46 age vero illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunthuic uni dederunt H! quod a communia communi Gulielmius: communi H: om. cett. (de communi Cretensium cf. Bull. de Corr. Hell. xiii. pp. 58, 59, 74) Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras veneruntultimas terras pervenerunt H eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt! quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn.Gnaeum Pompeium legatum usque inin ad Et Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat molestumerat molestum H: semper erat (erat semper E) molestum Etd: erat permolestum Klots ad eum potissimum esse missum speculatorem quam legatum iudicariiudicare Manutius maluerunt. potestis igitur iam constituere, QuiritesQuirites om. H, hanc auctoritatem multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme