Thesauros Literature Oratory De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
42 iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, QuiritesQuirites quoque H, hoc ipso ex loco saepe cognostiscognostis PH: cognovistis E: cognoscitis cett. (cf. Zielinski p. 199). fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellumhoc tantum bellum PHE: tantum bellum hoc cett. permittendumpermittendum H: transmittendum cett. sit qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme