Thesauros Literature Oratory De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
4 atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atqueatque ac Ep sociis a duobus potentissimis adfertur regibusadfertur regibus H: regibus infertur cett., Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitraturarbitrantur Ey. equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt,
5 Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus totum esse in hostium potestate; L.ucium LucullumL. ps2 Baiter: om. cett. magnis rebus gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme