Thesauros Literature Oratory De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
32 quam provinciam tenuistis a praedonibus liberamliberam om. H per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas autmultas audistis aut p metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? sed quid ego longinqua commemoro? fuit hoc quondam, fuit propriumfuit proprium proprium H populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. sociis ego vestrisego vestris H: ego nostris Et: vestris ego dp mare per hoscehosce Hby: hos Et annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam BrundisioBrundisio H: a Brundisio cett. (cf. §35) nisi hieme summahieme summa HE: summa hieme cett. transmiserint? qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? mercatoribus mare tutummare tutum H: tutum mare cett. non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme