Thesauros Literature Oratory De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
29 iam vero virtuti Cn.Gnaei Pompei quae potest oratio par inveniri? quid est quod quisquamquisquam om. H aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferreadferri H? neque enim solae suntsolae sunt H: illae sunt solae cett. virtutes imperatoriae quae volgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia quam ille ipseipse om. H victor L.
30 Sulla huius virtute etvirtute et virtutis H subsidio confessus est liberatam; testistestis H: testis est cett., ita quater Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli sed consili celeritate explicavit; testis Africa quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniamiter in Hispaniam H, Madvig: inter Hispaniam E: in Hispaniam iter (om. iter t) cett. Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme