Thesauros Literature Oratory De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
28 ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatemfacilitatem t. quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque eatque e HW: atque cett. pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui extrema pueritia miles in exercituin exercitu om. dp summi fuitfuit summi Eb imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. quod denique genus esse belliesse belli HE: belli esse cett. potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense mixtum ex civibuscivibus Gulielmius: civilibus H: civitatibus cett. atque exatque ex et H: atque b bellicosissimis nationibusmixtum... nationibus del. Bloch, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huiushuius om. H viriviri om. b1 scientiam fugere possit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme