Thesauros Literature Oratory De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
22 requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum essemagnum esse HE: esse magnum cett. bellum. cognoscite, Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. primum ex suo regno sicsic om. E Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam fugissefugisse H: profugisse cett. dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorquedispersa maerorque om. H in lac. patrius celeritatem consequendiconsequendi H: persequendi cett. retardaret. sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et aet a a Hy maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit. haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. ita illumillum dp: illum Aetam (a tam E: meta t) HEt in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavittardavit E: retardavit cett. (cf. Zielinski p. 199).

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme