Thesauros Literature Oratory De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
20 quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. potest enim hocenim hoc hoc enim E: autem hoc t dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. in quo maxime laborandum est ne forte eaea H, Buttmann: a cett. vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. atque ut omnes intellegant me L.Lucio Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapientisapienti HEt: sapientissimo cett. homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas MithridatiMithridati Wt: Mithridatis cett. (cf. §23) copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressamoppressam H: obsessam cett. esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam L.Lucius Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme