Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
95 sunt in eam rem testimonia. postea cur tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat? ipse porro Caecina cur se moribus deduci volebat idque tibi de amicorum et de Aquili sententia responderat. at enim Sulla legem tulit. Vt nihil de illo tempore, nihil de calamitate rei publicae querar, hoc tibi respondeo, ascripsisse eundem Sullam in eadem lege: 'si qvid ivs non esset rogarier, eivs ea lege nihilvm rogatvm.' quid est quod ius non sit, quod populus iubere aut vetare non possit? Vt ne longius abeam, declarat ista ascriptio esse aliquid; nam, nisi esset, hoc in omnibus legibus non ascriberetur.
96 sed quaero de te, putesne, si populus iusserit me tuum aut te meum servum esse, id iussum ratum atque firmum futurum. perspicis hoc nihil esse et fateris; qua in re primum illud concedis, non quicquid populus iusserit, ratum esse oportere; deinde nihil rationis adfers quam ob rem, si libertas adimi nullo modo possit, civitas possit. nam et eodem modo de utraque re traditum nobis est, et, si semel civitas adimi potest, retineri libertas non potest. qui enim potest iure Quiritium liber esse is qui in numero Quiritium non est?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme