Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
93 videtisne quot defensionibus eum qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores voluerint? hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione contendisset, inermis plane de sponsione certaret. ecquid igitur interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum in hoc sit additum 'cvm A. Caecina possideret' necne? ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum dissimilitudo, ecquid auctoritas maiorum commovet? si esset additum, de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit? atque ego in hoc Caecinam non defendo;
94 possedit enim Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est, percurram tamen brevi ut non minus hominem ipsum quam ius commune defensum velitis. Caesenniam possedisse propter usum fructum non negas. qui colonus habuit conductum de Caesennia fundum, cum idem ex eadem conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia tum possidebat, cum erat colonus in fundo, post eius mortem heres eodem iure possederit? deinde ipse Caecina cum circuiret praedia, venit in istum fundum, rationes a colono accepit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme