Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
85 velim, recuperatores, hoc totum si vobis versutius quam mea consuetudo defendendi fert videbitur, sic existimetis; primum alium, non me excogitasse, deinde huius rationis non modo non inventorem, sed ne probatorem quidem esse me, idque me non ad meam defensionem attulisse, sed illorum defensioni rettulisse; me posse pro meo iure dicere neque in hac re quam ego protuli quaeri oportere quibus verbis praetor interdixerit, sed de quo loco sit actum cum interdixit, neque in vi armatorum spectari oportere in quo loco sit facta vis, verum sitne facta; te vero nullo modo posse defendere in qua re tu velis verba spectari oportere, in qua re nolis non oportere.
86 verum tamen ecquid mihi respondetur ad illud quod ego iam antea dixi, non solum re et sententia sed verbis quoque hoc interdictum ita esse compositum ut nihil commutandum videretur? attendite, quaeso, diligenter, recuperatores; est enim vestri ingeni non meam, sed maiorum prudentiam cognoscere; non enim id sum dicturus quod ego invenerim, sed quod illos non fugerit. Cum de vi interdicitur, duo genera causarum esse intellegebant ad quae interdictum pertineret, unum, si qui ex eo loco ubi fuisset se deiectum diceret, alterum, si qui ab eo loco quo veniret; et horum utrumque neque praeterea quicquam potest accidere, recuperatores.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme