Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
83 si ad interdicti sententiam confugis et, de quo fundo actum sit tum cum Aebutius restituere iubebatur, id quaerendum esse dicis neque aequitatem rei verbi laqueo capi putas oportere, in meis castris praesidiisque versaris; mea, mea est ista defensio, ego hoc vociferor, ego omnis homines deosque testor, cum maiores vim armatam nulla iuris defensione texerint, non vestigium eius qui deiectus sit, sed factum illius qui deiecerit, in iudicium venire; deiectum esse qui fugatus sit, vim esse factam cui periculum mortis sit iniectum. sin hunc locum fugis et reformidas et me ex hoc,
84 ut ita dicam, campo aequitatis ad istas verborum angustias et ad omnis litterarum angulos revocas, in eis ipsis intercludere insidiis quas mihi conaris opponere. 'non deieci, sed reieci.' peracutum hoc tibi videtur, hic est mucro defensionis tuae; in eum ipsum causa tua incurrat necesse est. ego enim tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus quo prohibitus sum accedere, at ex eo sum deiectus quo accessi, unde fugi. si praetor non distinxit locum quo me restitui iuberet, et restitui iussit, non sum ex decreto restitutus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme