Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
79 qua re permagnam initis a nobis gratiam, cum eum auctorem defensionis nostrae esse dicitis. illud autem miror, quem vos aliquid contra me sentire dicatis, cur eum auctorem vos pro me appelletis, nostrum nominetis. verum tamen quid ait vester iste auctor? 'Qvibvs qvidqve verbis actvm pronvntiatvmqve sit.' conveni ego ex isto genere consultorum non neminem, ut opinor, istum ipsum quo vos auctore rem istam agere et defensionem causae constituere vos dicitis. qui cum istam disputationem mecum ingressus esset, non posse probari quemquam esse deiectum nisi ex eo loco in quo fuisset, rem et sententiam interdicti mecum facere fatebatur, verbo me excludi dicebat, a verbo autem posse recedi non arbitrabatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme