Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
60 armatos, si Latine loqui volumus, quos appellare vere possumus? opinor eos qui scutis telisque parati ornatique sunt. quid igitur? si glebis aut saxis aut fustibus aliquem de fundo praecipitem egeris iussusque sis, quem hominibus armatis deieceris, restituere, restituisse te dices? verba si valent, si causae non ratione sed vocibus ponderantur, me auctore dicito. vinces profecto non fuisse armatos eos qui saxa iacerent quae de terra ipsi tollerent, non esse arma caespites neque glebas; non fuisse armatos eos qui praetereuntes ramum defringerent arboris; arma esse suis nominibus alia ad tegendum, alia ad nocendum; quae qui non habuerint, eos inermos fuisse vinces.
61 verum si quod erit armorum iudicium, tum ista dicito; iuris iudicium cum erit et aequitatis, cave in ista tam frigida, tam ieiuna calumnia delitiscas. non enim reperies quemquam iudicem aut recuperatorem qui, tamquam si arma militis inspicienda sint, ita probet armatum; sed perinde valebit quasi armatissimi fuerint, si reperientur ita parati fuisse ut vim vitae aut corpori potuerint adferre.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme