55
veniunt in mentem mihi permulta, vobis plura, certo scio. verum ne nimium multa complectamur atque ab eo quod propositum est longius aberret oratio, hoc ipsum interdictum quo de agitur consideremus; intellegetis enim in eo ipso, si in verbis ius constituamus, omnem utilitatem nos huius interdicti, dum versuti et callidi velimus esse, amissuros. 'Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs.' si me vilicus tuus solus deiecisset, non familia deiecisset, ut opinor, sed aliquis de familia. recte igitur diceres te restituisse? quippe; quid enim facilius est quam probare eis qui modo Latine sciant, in uno servolo familiae nomen non valere? si vero ne habeas quidem servum praeter eum qui me deiecerit, clames videlicet: 'si habeo familiam, a familia mea fateor te esse deiectum.' neque enim dubium est quin, si ad rem iudicandam verbo ducimur, non re, familiam intellegamus quae constet ex servis pluribus; quin unus homo familia non sit; verbum certe hoc non modo postulat,
56
sed etiam cogit, at vero ratio iuris interdictique vis et praetorum voluntas et hominum prudentium consilium et auctoritas respuit hanc defensionem et pro nihilo putat. quid ergo? isti homines Latine non loquuntur? immo vero tantum loquuntur quantum est satis ad intellegendam voluntatem, cum sibi hoc proposuerint ut, sive me tu deieceris sive tuorum quispiam sive servorum sive amicorum, servos non numero distinguant sed appellent uno familiae nomine;