Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
50 deiectus vero qui potest esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? potest pulsus, fugatus, eiectus denique; illud vero nullo modo potest, non modo qui tactus non sit sed ne in aequo quidem et plano loco. quid ergo? hoc interdictum putamus eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex locis superioribus dicerent—eos enim vere possumus dicere esse deiectos— an, cum voluntas et consilium et sententia interdicti intellegatur, impudentiam summam aut stultitiam singularem putabimus in verborum errore versari, rem et causam et utilitatem communem non relinquere solum sed etiam prodere?
51 an hoc dubium est quin neque verborum tanta copia sit non modo in nostra lingua, quae dicitur esse inops, sed ne in alia quidem ulla, res ut omnes suis certis ac propriis vocabulis nominentur, neque vero quicquam opus sit verbis, cum ea res cuius causa verba quaesita sint intellegatur? quae lex, quod senatus consultum, quod magistratus edictum, quod foedus aut pactio, quod, ut ad privatas res redeam, testamentum, quae iudicia aut stipulationes aut pacti et conventi formula non infirmari ac convelli potest, si ad verba rem deflectere velimus, consilium autem eorum qui scripserunt et rationem et auctoritatem relinquamus?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme