Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
49 iam vim factam negare non potes; deiectus quem ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur. demoveri enim et depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. id autem accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se deiectum esse dicit numquam fuit? quid? si fuisset et ex eo loco metu permotus fugisset, cum armatos vidisset, diceresne esse deiectum? opinor. ain tu? qui tam diligenter et tam callide verbis controversias non aequitate diiudicas, et iura non utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? quid? detrusum dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc interdicto uti solebant. quid ais? potestne detrudi quisquam qui non attingitur? nonne, si verbum sequi volumus, hoc intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus adferantur? necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere, neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus et actus praeceps intellegatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme