Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
39 huiusce rei vos statuetis nullam esse actionem, nullum experiendi ius constitutum, qui obstiterit armatis hominibus, qui multitudine coacta non introitu, sed omnino aditu quempiam prohibuerit? quid ergo? hoc quam habet vim, ut distare aliquid aut ex aliqua parte differre videatur, utrum, pedem cum intulero atque in possessione vestigium fecero, tum expellar ac deiciar, an eadem vi et isdem armis mihi ante occurratur, ne non modo intrare verum aspicere aut aspirare possim? quid hoc ab illo differt, ut ille cogatur restituere qui ingressum expulerit, ille qui ingredientem reppulerit non cogatur?
40 videte, per deos immortalis! quod ius nobis, quam condicionem vobismet ipsis, quam denique civitati legem constituere velitis. huiusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos usi sumus constituta; ea si nihil valet aut si ad hanc rem non pertinet, quid neglegentius aut quid stultius maioribus nostris dici potest, qui aut tantae rei praetermiserint actionem aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis causam et rationem iuris amplecteretur? hoc est periculosum, dissolvi hoc interdictum, est captiosum omnibus rem ullam constitui eius modi quae, cum armis gesta sit, rescindi iure non possit; verum tamen illud est turpissimum, tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari, ut vos iudicetis huius rei ius atque actionem in mentem maioribus nostris non venisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme