Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
37 'deicior ego,' inquis, 'si quis meorum deicitur omnino.' iam bene agis; a verbis enim recedis et aequitate uteris. nam verba quidem ipsa si sequi volumus, quo modo tu deiceris, cum servus tuus deicitur? verum ita est uti dicis; te deiectum debeo intellegere, etiam si tactus non fueris. nonne? age nunc, si ne tuorum quidem quisquam loco motus erit atque omnes in aedibus adservati ac retenti, tu solus prohibitus et a tuis aedibus vi atque armis proterritus, utrum hanc actionem habebis qua nos usi sumus, an aliam quampiam, an omnino nullam? nullam esse actionem dicere in re tam insigni tamque atroci neque prudentiae neque auctoritatis tuae est; alia si quae forte est quae nos fugerit, dic quae sit; cupio discere.
38 haec si est qua nos usi sumus te iudice vincamus necesse est. non enim vereor ne hoc dicas, in eadem causa eodem interdicto te oportere restitui, Caecinam non oportere. etenim cui non perspicuum est ad incertum revocari bona, fortunas, possessiones omnium, si ulla ex parte sententia huius interdicti deminuta aut infirmata sit, si auctoritate virorum talium vis armatorum hominum iudicio approbata videatur, in quo iudicio non de armis dubitatum sed de verbis quaesitum esse dicatur? isne apud vos obtinebit causam suam qui se ita defenderit: 'reieci ego te armatis hominibus, non deieci,' ut tantum facinus non in aequitate defensionis, sed in una littera latuisse videatur?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme