Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
3 itaque longe alia ratione, recuperatores, ad agendam causam hac actione venio atque initio veneram. tum enim nostrae causae spes erat posita in defensione mea, nunc in confessione adversarii, tum in nostris, nunc vero in illorum testibus; de quibus ego antea laborabam ne, si improbi essent, falsi aliquid dicerent, si probi existimarentur, quod dixissent probarent; nunc sum animo aequissimo. si enim sunt viri boni, me adiuvant, cum id iurati dicunt quod ego iniuratus insimulo; sin autem minus idonei, me non laedunt, cum eis sive creditur, creditur hoc ipsum quod nos arguimus, sive fides non habetur, de adversarii testium fide derogatur.
4 verum tamen cum illorum actionem causae considero, non video quid impudentius dici possit, cum autem vestram in iudicando dubitationem, vereor ne id quod videntur impudenter fecisse astute et callide fecerint. nam, si negassent vim hominibus armatis esse factam, facile honestissimis testibus in re perspicua tenerentur; sin confessi essent et id quod nullo tempore iure fieri potest tum ab se iure factum esse defenderent, sperarunt, id quod adsecuti sunt, se iniecturos vobis causam deliberandi et iudicandi iustam moram ac religionem. simul illud quod indignissimum est futurum arbitrati sunt, ut in hac causa non de improbitate Sex. Aebuti, sed de iure civili iudicium fieri videretur. qua in re, si mihi esset unius A.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme