Thesauros Literature Oratory Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
20 Cum hoc novae litis genus tam malitiose intenderet, placuit Caecinae de amicorum sententia constituere, quo die in rem praesentem veniretur et de fundo Caecina moribus deduceretur. conloquuntur; dies ex utriusque commodo sumitur. Caecina cum amicis ad diem venit in castellum Axiam, a quo loco fundus is de quo agitur non longe abest. ibi certior fit a pluribus homines permultos liberos atque servos coegisse et armasse Aebutium. Cum id partim mirarentur, partim non crederent, ecce ipse Aebutius in castellum venit; denuntiat Caecinae se armatos habere; abiturum eum non esse, si accessisset. Caecinae placuit et amicis, quoad videretur salvo capite fieri posse, experiri tamen.
21 de castello descendunt, in fundum proficiscuntur. videtur temere commissum, verum, ut opinor, hoc fuit causae: tam temere istum re commissurum quam verbis minitabatur nemo putavit. atque iste ad omnis introitus qua adiri poterat non modo in eum fundum de quo erat controversia, sed etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur armatos homines opponit. itaque primo cum in antiquum fundum ingredi vellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes armati obstiterunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme