Thesauros Literature Oratory Pro Fonteio

Pro Fonteio

Pro Fonteio Cicero, Marcus Tullius
17 dubitabitis etiam diutius, iudices, quin illud quod initio vobis proposui verissimum sit, aliud per hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso testimoniis eorum quibus multa rei publicae causa invitissimis imperata sunt, segniores posthac ad imperandum ceteri sint, cum videatisvideatis V: videant ς eos oppugnareoppugnare V: oppugnari ς quibus victoribus victoribus Niebuhr: oppressis χl: om. Vk: si cesseritis Müller populi Romani imperium incolume esse non possit? obiectum est etiam quaestum M. Fonteium ex viarum munitione fecisse, ut aut ne cogeret munire, aut id quod munitum esset ne improbaret. si et coacti sunt munire omnes et multorum opera improbata sunt, certe utrumque falsum est, etest et k: esset V: esset et χl, ed. R ob vacationem pretium datum, cum immunis nemo fuerit, et ob probationem, cum multa improbata sintsint ed. R: sunt codd. . quid?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme