Thesauros Literature Oratory Pro Fonteio

Pro Fonteio

Pro Fonteio Cicero, Marcus Tullius
13 est in eadem provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis populi Romani praemiispraecipuis p. R. praemiis scripsi: P. R. copiis .. r. mis V1: P. R. copiisq; remis V2 (que i. e. quaere omissum aliquid significat, cf. Mur. 51): P. R. copiis remisque ς: populi Romani copiis atque praemiis Madvig compensaruntcompensarunt V ; est praeterea maximus maximus suppl. Hotoman numerus civium Romanorum atqueatque del. Hotoman equitumequitum supplevi (i. e. Gallicorum, cf. § 26, Caes. B. G. vi. 15), hominum honestissimorum. huic provinciae quae ex hac generum varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit, qui proximeproximi codd.: corr. Hotoman fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris quihis qui V idcirco magnis saepe erant bellis superati ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme