8
frumenti frumenti om. Mart. Cap. maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia.
9
Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi venenum esse arbitrabunturarbitrabantur codd. Ammiani: corr. Bentley .
10
Plaetori matrem dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse.
11
hoc praetore oppressam esse aere alienoaere alieno ς: alieniso V Galliam. A quibus versuras tantarum pecuniarum factasfactas χl: tactas V: tractas k esse dicunt? a Gallis? nihil minus. A quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in Gallia. cur eorum verba non non ς: om. V audimus? cur eorum tabulae nullae proferuntur? insector ultro atque insto accusatori, iudices; insector, inquam, et flagitoflagitio Vχ1 testis. plus ego in hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis. audaciter audaciter V: audacter ς hoc dico, iudices, non temere confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur.