Thesauros Literature Oratory Pro Fonteio

Pro Fonteio

Pro Fonteio Cicero, Marcus Tullius
49 O fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum esset! tum enimtum enim ς: tuam enim V cuius Cus. vitae socia virtus, mortismorti Cus. comes gloria fuisset; nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt! A quo periculo defendite, iudices, civem fortem atque innocentem; curate ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium libidini consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae vestris sacris praesitpraeest Madvig quam eorum audaciam qui cum omnium sacris delubrisque bella gesseruntgesserint Klotz (malo numero). postremo prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani maxime pertinet, ut plusut plus χl: vitiis V: ut potius k apud vos preces virginis Vestalis quam minae Gallorum valuisse videantur.
← Previous 36 / 36

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme