Thesauros Literature Oratory Pro Fonteio

Pro Fonteio

Pro Fonteio Cicero, Marcus Tullius
43 recordamini quos legatos nuper in bello Italico Italico supplevi L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn. Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios homines, belli gerendi peritissimos; praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P. Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac victoriis eruditos. age vero, nunc inferteinferte l mg., ed. R: inserite cett. (cf. v. 27) oculos in curiam, introspicite penitus in omnis rei publicae partis; utrum videtis nihil posse accidere ut tales viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum Romanum abundare? quae si diligenter attendetis, profecto, iudices, virum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis vestris retinere quam inimicissimis populo Romanopopulo R. Klotz: rei p. codd. nationibus et crudelissimis tradere et condonarecondonare k, Faernus: condemnare Vχl maletismaletis kl, Naugerius (1): malitis Vχl .

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme