Thesauros Literature Oratory Pro Fonteio

Pro Fonteio

Pro Fonteio Cicero, Marcus Tullius
32 tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equitesomnes in equites V Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent, vos tamen cumcum om. χl Gallis iugulareiugulare Müller: iurare Vk: credere χl: peierare Koch malitis? quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? an dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nominiac nomini om. Cus. bonis ac fidelibusac fid. χl: ad fid. V: et fid. k et sociis et civibus anteferre?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme