Thesauros Literature Oratory Pro M. Tullio

Pro M. Tullio

Pro M. Tullio Cicero, Marcus Tullius
20 'quid vobis,' inquit, 'istic negoti in meo est?' servus respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam; posse eum cum eo disceptare si quid vellet. rogat Fabius Acerronium—nam ibi tum erat—ut secum simul veniat ad Tullium. venitur. ad villam erat Tullius. appellat Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo deduceretur. dicit deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam promissurum. manet in ea condicione Fabius. mature disceditur.
21 proxima nocte, iam fere cum lux adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, quod erat in centuria Populiana, servi P. Fabi frequentes armatique veniunt; introitum ipsi sibi vivi suppl. Heinrich manuque patefaciunt; homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis adoriuntur; quodquodque Huschke facile factu fuit, neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi crudelitatisque habuerunthabuerunt Mai: ... uerunt A ut eos omnis gurgulionibus insectis relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor eisiis Huschke: his A: is Heinrich honor haberetur; praeterea tectum villamque disturbant.
22 hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat. Tullius statim dimittit ad amicos, quorum exex Beier: ea A vicinitate ThurinaThurina Pluygers: tum illa A bona atque honesta copia praesto fuit.
23 omnibus acerba res et misera videbatur. Cum amici in comm turbarunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme