8
Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est. nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sedsed T: sed etiam A ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate etet T: ad A: atque Peyron sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnesomnes A: homines T ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent;
9
et cum sciretsciret T: scirent A de damno legem esse Aquiliam, tamen hochoc hic Heinrich ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perrarout perraro A: perraro T: et perraro Cramer fieret ut homo occideretur, idque nefarium acac T: et A singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videreturvideretur T: videtur A quam admonere.