Thesauros Literature Oratory Pro M. Tullio

Pro M. Tullio

Pro M. Tullio Cicero, Marcus Tullius
55 'at enim oppugnatum me fortasse venissent.' haec est illorum in causa perdita extrema non oratio neque defensio, sed coniectura et quasi divinatio. illi oppugnatum venturi erant? quem? Fabium. quo consilio? Vt occiderent. quam ob causam? quid ut proficerent? qui comperisti? et ut rem perspicuam quam paucissimis verbis agam, dubitari hoc potest, recuperatores, utri oppugnasse videantur, qui ad villam venerunt, an qui in villa manserunt?
56 qui occisi sunt, an ei ex quorum numero saucius factus est nemo? quiqui fort. quibus cur facerent, causa non fuit, an ei qui fecissefecissent T se confitentur? verum ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere, quis hoc statuit umquamstatuit umquam Quintil.: statutumquam T, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eumut eum hic desinit T iure potuerit occidere a quo metuisse se dicat ne ipse posterius occidereturquis hoc ... occideretur hab. Quintil. v. 13. 21?
← Previous 21 / 21

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme