Thesauros Literature Oratory Pro M. Tullio

Pro M. Tullio

Pro M. Tullio Cicero, Marcus Tullius
3 Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis minus diligenter illius existimationem quamquam sup. lin. hab. T rem M. Tulli viderer defendere. nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului.
4 Pri . . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine? ac mihi magis illud laborandum videtur, recuperatores, ut quod antea nihil in istum dixi probare possim, quamprobare possim quam Cramer: prob ... umquam A nene suppl. Mommsen in eo reprehendar quod hoc tempore respondeo.
5 verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est. nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum meamea a mea Peyron natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quiaquin A: corr. Mai res postulare non videretur. quid ergo est? tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere. nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modicequemodique A: corr. Heinrich faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme