Thesauros Literature Oratory Pro M. Tullio

Pro M. Tullio

Pro M. Tullio Cicero, Marcus Tullius
47 atque ille legem mihi de xii tabulis recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luceluce Peyron: luci T (cf. vv. 10, 22), si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl. pulsaverit. nihil, ut opinor, praeterea de legibus.
48 qua in re hoc primum quaero, quid ad hoc iudicium recitari istas leges pertinuerit. num quem tribunum pl. servi M. Tulli pulsaverunt? non opinor. num furatum domum P. Fabi noctu veneruntvenerint T: corr. Peyron? ne id quidem. num lucenuncluce T: corr. Beier furatum venerunt et se telo defenderunt? dici non potest. ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius familia servos M. Tulli occidere.
49 'non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.' at primum istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse esset, hominem occidi. istaista Keller: primum (e v. 15 repetitum) ista T lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut inermes sine periculo possent esse. qua re non iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme